Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Audi

Gen 23:6 Audi nos, domine: princeps Dei es apud nos: in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum.
Deut 5:1 Vocavitque Moyses omnem Israëlem, et dixit ad eum: Audi, Israël, cæremonias atque judicia, quæ ego loquor in auribus vestris hodie: discite ea, et opere complete.
Deut 6:3 Audi, Israël, et observa ut facias quæ præcepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.
Deut 6:4 Audi, Israël: Dominus Deus noster, Dominus unus est.
Deut 9:1 Audi, Israël: tu transgredieris hodie Jordanem, ut possideas nationes maximas et fortiores te, civitates ingentes, et ad cælum usque muratas,
Deut 20:3 Audi, Israël: vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis: non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos:
Deut 33:7 Hæc est Judæ benedictio: Audi, Domine, vocem Judæ, et ad populum suum introduc eum: manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit.
Ruth 2:8 Et ait Booz ad Ruth: Audi, filia, ne vadas in alterum agrum ad colligendum, nec recedas ab hoc loco: sed jungere puellis meis,
I Reg 8:7 Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi: non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.
I Reg 8:22 Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël: Vadat unusquisque in civitatem suam.
I Reg 22:12 Et ait Saul ad Achimelech: Audi fili Achitob. Qui respondit: Præsto sum, domine.
II Reg 20:17 Qui cum accessisset ad eam, ait illi: Tu es Joab? Et ille respondit: Ego. Ad quem sic locuta est: Audi sermones ancillæ tuæ. Qui respondit: Audio.
IV Reg 20:16 Dixit itaque Isaias Ezechiæ: Audi sermonem Domini:
II Par 13:4 Stetit ergo Abia super montem Semeron, qui erat in Ephraim, et ait: Audi, Jeroboam, et omnis Israël.
II Esd 4:4 Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui: converte opprobrium super caput eorum, et da eos in despectionem in terra captivitatis.
Tob 4:2 dixitque ei: Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo, quasi fundamentum construe.
Tob 6:16 Tunc angelus Raphaël dixit ei: Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus prævalere potest dæmonium.
Iob 33:1 Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta.
Iob 42:4 Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi.
Ps 44:11 Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam; et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.
Ps 49:7 Audi, populus meus, et loquar Israël, et testificabor tibi. Deus, Deus tuus ego sum.
Ps 80:9 Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me,
Prov 1:8 Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ:
Prov 4:10 Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitæ.
Prov 19:20 Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
Prov 23:19 Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.
Prov 23:22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.
Eccli 6:24 Audi, fili, et accipe consilium intellectus, et ne abjicias consilium meum.
Eccli 16:24 Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo:
Eccli 31:26 Audi me, fili, et ne spernas me, et in novissimo invenies verba mea.
Eccli 32:9 Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
Isa 39:5 Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum.
Isa 48:12 Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco; ego ipse, ego primus, et ego novissimus.
Ier 5:21 Audi, popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos, non videtis; et aures, et non auditis.
Ier 6:19 Audi, terra: ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus, quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt.
Ier 22:2 et dices: Audi verbum Domini, rex Juda, qui sedes super solium David: tu et servi tui, et populus tuus, qui ingredimini per portas istas.
Ier 28:15 Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam: Audi, Hanania: non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio.
Ier 38:20 Respondit autem Jeremias: Non te tradent. Audi, quæso, vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua.
Bar 3:2 Audi, Domine, et miserere, quia Deus es misericors: et miserere nostri, quia peccavimus ante te:
Bar 3:9 Audi, Israël, mandata vitæ: auribus percipe, ut scias prudentiam.
Ezech 20:47 Et dices saltui meridiano: Audi verbum Domini: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum: non extinguetur flamma succensionis: et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem:
Zach 3:8 Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt: ecce enim ego adducam servum meum Orientem.
Mc 12:29 Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est: