IV Reg 8:26
|
Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Israël.
|
IV Reg 11:1
|
Athalia vero mater Ochoziæ, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium.
|
IV Reg 11:3
|
Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini: porro Athalia regnavit super terram.
|
IV Reg 11:13
|
Audivit autem Athalia vocem populi currentis: et ingressa ad turbas in templum Domini,
|
IV Reg 11:20
|
Lætatusque est omnis populus terræ, et civitas conquievit: Athalia autem occisa est gladio in domo regis.
|
II Par 22:2
|
Quadraginta duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem, et nomen matris ejus Athalia filia Amri.
|
II Par 22:10
|
siquidem Athalia mater ejus videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit omnem stirpem regiam domus Joram.
|
II Par 22:11
|
Porro Josabeth filia regis tulit Joas filium Ochoziæ, et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur: absconditque eum cum nutrice sua in cubiculo lectulorum: Josabeth autem, quæ absconderat eum, erat filia regis Joram, uxor Jojadæ pontificis, soror Ochoziæ, et idcirco Athalia non interfecit eum.
|
II Par 22:12
|
Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram.
|
II Par 23:12
|
Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini.
|
II Par 23:21
|
Lætatusque est omnis populus terræ, et urbs quievit: porro Athalia interfecta est gladio.
|
II Par 24:7
|
Athalia enim impiissima, et filii ejus destruxerunt domum Dei, et de universis, quæ sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim.
|