Esth 1:9
|
Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat.
|
Esth 1:17
|
Egredietur enim sermo reginæ ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos, et dicant: Rex Assuerus jussit ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa noluit.
|
Esth 3:1
|
Post hæc rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag: et posuit solium ejus super omnes principes, quos habebat.
|
Esth 7:5
|
Respondensque rex Assuerus ait: Quis est iste, et cujus potentiæ, ut hæc audeat facere?
|
Esth 8:1
|
Die illo dedit rex Assuerus Esther reginæ domum Aman adversarii Judæorum, et Mardochæus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus.
|
Esth 8:7
|
Responditque rex Assuerus Esther reginæ, et Mardochæo Judæo: Domum Aman concessi Esther, et ipsum jussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Judæos.
|
Esth 10:1
|
Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tributarias:
|