III Reg 18:45
|
Cumque se verteret huc itaque illuc, ecce cæli contenebrati sunt, et nubes, et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Jezrahel:
|
Ier 46:8
|
Ægyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet: Ascendens operiam terram: perdam civitatem, et habitatores ejus.
|
Ezech 38:9
|
Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram, tu et omnia agmina tua, et populi multi tecum.
|
Lc 5:3
|
Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.
|
Act 20:11
|
Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
|
Eph 4:8
|
Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus.
|