Gen 10:22
|
Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.
|
Gen 10:24
|
At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.
|
Gen 11:10
|
Hæ sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.
|
Gen 11:11
|
Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias.
|
Gen 11:12
|
Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale.
|
Gen 11:13
|
Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias.
|
I Par 1:17
|
Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch.
|
I Par 1:18
|
Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber.
|
I Par 1:24
|
Sem, Arphaxad, Sale,
|
Iudith 1:1
|
Arphaxad itaque, rex Medorum, subjugaverat multas gentes imperio suo, et ipse ædificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis,
|
Iudith 1:5
|
Anno igitur duodecimo regni sui, Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum
|
Lc 3:36
|
qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noë, qui fuit Lamech,
|