Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Argentum

III Reg 20:3 ait: Hæc dicit Benadad: Argentum tuum, et aurum tuum meum est: et uxores tuæ, et filii tui optimi, mei sunt.
III Reg 20:5 Revertentesque nuntii, dixerunt: Hæc dicit Benadad, qui misit nos ad te: Argentum tuum, et aurum tuum, et uxores tuas, et filios tuos, dabis mihi.
IV Reg 23:35 Argentum autem et aurum dedit Joakim Pharaoni, cum indixisset terræ per singulos, ut conferretur juxta præceptum Pharaonis: et unumquemque juxta vires suas exegit, tam argentum quam aurum de populo terræ: ut daret Pharaoni Nechao.
II Par 9:20 Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur.
II Par 34:17 Argentum, quod repertum est in domo Domini, conflaverunt: datumque est præfectis artificum, et diversa opera fabricantium.
Esth 3:11 dixitque ad eum: Argentum, quod tu polliceris, tuum sit; de populo age quod tibi placet.
Prov 10:20 Argentum electum lingua justi; cor autem impiorum pro nihilo.
Isa 1:22 Argentum tuum versum est in scoriam; vinum tuum mistum est aqua.
Ier 6:30 Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos.
Ier 10:9 Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz: opus artificis et manus ærarii, hyacinthus et purpura indumentum eorum; opus artificum universa hæc.
Ezech 7:19 Argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit: argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini: animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est.
Ioël 3:5 Argentum enim meum et aurum tulistis, et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra.
Act 3:6 Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula.
Act 20:33 Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut