II Reg 21:16
|
Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus ferrum hastæ trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David.
|
II Reg 21:18
|
Secundum quoque bellum fuit in Gob contra Philisthæos: tunc percussit Sobochai et Husati, Saph de stirpe Arapha de genere gigantum.
|
II Reg 21:20
|
Quartum bellum fuit in Geth: in quo vir fuit excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti quatuor, et erat de origine Arapha.
|
II Reg 21:22
|
Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus.
|