Gen 12:7
|
Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
|
Gen 18:1
|
Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.
|
Gen 35:9
|
Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ, benedixitque ei
|
I Reg 14:11
|
Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum: dixeruntque Philisthiim: En Hebræi egrediuntur de cavernis, in quibus absconditi fuerant.
|
III Reg 3:5
|
Apparuit autem Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens: Postula quod vis ut dem tibi.
|
II Par 7:12
|
Apparuit autem ei Dominus nocte, et ait: Audivi orationem tuam, et elegi locum istum mihi in domum sacrificii.
|
II Mach 3:25
|
Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus: isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit: qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea.
|
Lc 1:11
|
Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.
|
Lc 22:43
|
Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.
|
Tit 2:11
|
Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,
|