Mt 10:2
|
Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus: et Andreas frater ejus,
|
Act 2:42
|
Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.
|
Act 4:35
|
et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.
|
Act 4:37
|
cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.
|
Act 5:2
|
et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua: et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit.
|
Act 5:12
|
Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis.
|
Act 6:6
|
Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum: et orantes imposuerunt eis manus.
|
Act 8:18
|
Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,
|
Act 15:41
|
Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias: præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum.
|
I Cor 15:9
|
Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.
|
Gal 1:19
|
alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.
|