Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Anna

I Reg 1:2 et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundæ Phenenna. Fueruntque Phenennæ filii: Annæ autem non erant liberi.
I Reg 1:8 Dixit ergo ei Elcana vir suus: Anna, cur fles? et quare non comedis? et quam ob rem affligitur cor tuum? numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii?
I Reg 1:9 Surrexit autem Anna postquam comederat et biberat in Silo. Et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini,
I Reg 1:10 cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter,
I Reg 1:13 Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Æstimavit ergo eam Heli temulentam,
I Reg 1:15 Respondens Anna: Nequaquam, inquit, domine mi: nam mulier infelix nimis ego sum, vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.
I Reg 1:20 Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium, vocavitque nomen ejus Samuel: eo quod a Domino postulasset eum.
I Reg 1:22 et Anna non ascendit: dixit enim viro suo: Non vadam, donec ablactetur infans, et ducam eum, ut appareat ante conspectum Domini, et maneat ibi jugiter.
I Reg 1:26 Et ait Anna: Obsecro mi domine, vivit anima tua domine: ego sum illa mulier, quæ steti coram te hic orans Dominum.
I Reg 1:28 Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus, quibus fuerit commodatus Domino. Et adoraverunt ibi Dominum. Et oravit Anna, et ait:
Tob 2:19 Anna vero uxor ejus ibat ad opus textrinum quotidie, et de labore manuum suarum victum, quem consequi poterat, deferebat.
Tob 7:8 Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimatæ sunt.
Tob 8:16 Et reversa nuntiavit bonum nuntium: et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus,
Tob 10:3 Cœpit autem contristari nimis ipse et Anna uxor ejus cum eo: et cœperunt ambo simul flere: eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos.
Tob 11:5 Anna autem sedebat secus viam, quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo.
Lc 2:36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
Lc 3:2 sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto.