Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Anathoth

Ios 21:18 et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis: civitates quatuor.
II Reg 23:27 Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati,
III Reg 2:26 Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: Vade in Anathoth ad agrum tuum, equidem vir mortis es: sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus.
I Par 6:60 De tribu autem Benjamin, Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis: omnes civitates, tredecim, per cognationes suas.
I Par 7:8 Porro filii Bechor: Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elioënai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath: omnes hi, filii Bechor.
I Esd 2:23 Viri Anathoth, centum viginti octo.
II Esd 7:27 Viri Anathoth, centum viginti octo.
II Esd 10:19 Hareph, Anathoth, Nebai,
II Esd 11:32 Anathoth, Nob, Anania,
Isa 10:30 Hinni voce tua, filia Gallim, attende Laisa, paupercula Anathoth.
Ier 1:1 Verba Jeremiæ, filii Helciæ, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin.
Ier 11:21 Propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth, qui quærunt animam tuam, et dicunt: Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris:
Ier 11:23 Et reliquiæ non erunt ex eis: inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum.
Ier 32:7 Ecce Hanameel filius Sellum, patruelis tuus, veniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate ut emas.
Ier 32:8 Et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum carceris, et ait ad me: Posside agrum meum qui est in Anathoth, in terra Benjamin, quia tibi competit hæreditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini esset:
Ier 32:9 et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum: septem stateres, et decem argenteos.