Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Ananias

II Esd 3:8 Et juxta eum ædificavit Eziel filius Araia aurifex: et juxta eum ædificavit Ananias filius pigmentarii: et dimiserunt Jerusalem usque ad murum plateæ latioris.
Dan 1:6 Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias.
Dan 1:19 Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias: et steterunt in conspectu regis.
I Mach 2:59 Ananias et Azarias et Misaël credentes, liberati sunt de flamma.
Act 5:1 Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore suo vendidit agrum,
Act 5:5 Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt.
Act 9:10 Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine.
Act 9:13 Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem:
Act 9:17 Et abiit Ananias, et introivit in domum: et imponens ei manus, dixit: Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto.
Act 22:12 Ananias autem quidam, vir secundum legem testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis,
Act 23:2 Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit astantibus sibi percutere os ejus.
Act 24:1 Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum, Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum.