III Reg 16:16
|
Cumque audisset rebellasse Zambri, et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israël Amri, qui erat princeps militiæ super Israël in die illa in castris.
|
III Reg 16:17
|
Ascendit ergo Amri, et omnis Israël cum eo, de Gebbethon, et obsidebant Thersa.
|
III Reg 16:21
|
Tunc divisus est populus Israël in duas partes: media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem: et media pars Amri.
|
III Reg 16:22
|
Prævaluit autem populus qui erat cum Amri, populo qui sequebatur Thebni filium Gineth: mortuusque est Thebni, et regnavit Amri.
|
III Reg 16:22
|
Prævaluit autem populus qui erat cum Amri, populo qui sequebatur Thebni filium Gineth: mortuusque est Thebni, et regnavit Amri.
|
III Reg 16:23
|
Anno trigesimo primo Asa regis Juda, regnavit Amri super Israël, duodecim annis: in Thersa regnavit sex annis.
|
III Reg 16:25
|
Fecit autem Amri malum in conspectu Domini, et operatus est nequiter, super omnes qui fuerunt ante eum.
|
III Reg 16:27
|
Reliqua autem sermonum Amri, et prælia ejus, quæ gessit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël?
|
III Reg 16:28
|
Dormivitque Amri cum patribus suis, et sepultus est in Samaria: regnavitque Achab filius ejus pro eo.
|
III Reg 16:29
|
Achab vero filius Amri regnavit super Israël anno trigesimo octavo Asa regis Juda. Et regnavit Achab filius Amri super Israël in Samaria viginti et duobus annis.
|
III Reg 16:29
|
Achab vero filius Amri regnavit super Israël anno trigesimo octavo Asa regis Juda. Et regnavit Achab filius Amri super Israël in Samaria viginti et duobus annis.
|
III Reg 16:30
|
Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum.
|
IV Reg 8:26
|
Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Israël.
|
I Par 7:8
|
Porro filii Bechor: Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elioënai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath: omnes hi, filii Bechor.
|
I Par 9:4
|
Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Juda.
|
I Par 27:18
|
Juda, Eliu, frater David: Issachar, Amri filius Michaël.
|
II Par 22:2
|
Quadraginta duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem, et nomen matris ejus Athalia filia Amri.
|
II Esd 3:2
|
Et juxta eum ædificaverunt viri Jericho: et juxta eum ædificavit Zachur filius Amri.
|
Mich 6:16
|
Et custodisti præcepta Amri, et omne opus domus Achab, et ambulasti in voluntatibus eorum: ut darem te in perditionem, et habitantes in ea in sibilum, et opprobrium populi mei portabitis.
|