Ps 49:14
|
Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
|
Sap 6:4
|
Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur;
|
Eccli 7:16
|
Non oderis laboriosa opera, et rusticationem creatam ab Altissimo.
|
Eccli 34:6
|
et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum:
|
Eccli 35:12
|
Da Altissimo secundum datum ejus, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum,
|
Isa 14:14
|
ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo?
|
Dan 4:31
|
Igitur post finem dierum, ego Nabuchodonosor oculos meos ad cælum levavi, et sensus meus redditus est mihi: et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi: quia potestas ejus potestas sempiterna, et regnum ejus in generationem et generationem.
|