Num 24:16
|
dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos:
|
Ps 20:8
|
Quoniam rex sperat in Domino; et in misericordia Altissimi non commovebitur.
|
Ps 90:1
|
Laus cantici David. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur.
|
Ps 106:11
|
Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.
|
Eccli 4:11
|
et eris tu velut filius Altissimi obediens, et miserebitur tui magis quam mater.
|
Eccli 9:23
|
et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in præceptis Altissimi.
|
Eccli 11:4
|
In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris: quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius.
|
Eccli 19:18
|
et da locum timori Altissimi: quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis.
|
Eccli 19:21
|
Melior est homo qui minuitur sapientia, et deficiens sensu, in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi.
|
Eccli 23:33
|
primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit: secundo in virum suum deliquit: tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi.
|
Eccli 24:2
|
et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur,
|
Eccli 24:5
|
Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.
|
Eccli 24:32
|
Hæc omnia liber vitæ, et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis.
|
Eccli 28:9
|
Memorare testamentum Altissimi, et despice ignorantiam proximi.
|
Eccli 29:14
|
Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum.
|
Eccli 33:15
|
Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum.
|
Eccli 35:8
|
Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi.
|
Eccli 38:39
|
sed creaturam ævi confirmabunt: et deprecatio illorum in operatione artis, accomodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi.
|
Eccli 39:6
|
Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur.
|
Eccli 41:6
|
Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi? sive decem, sive centum, sive mille anni:
|
Eccli 41:11
|
Væ vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi!
|
Eccli 42:2
|
de lege Altissimi, et testamento, et de judicio justificare impium,
|
Eccli 49:6
|
nam reliquerunt legem Altissimi reges Juda, et contempserunt timorem Dei.
|
Lam 3:35
|
LAMED. Ut declinaret judicium viri in conspectu vultus Altissimi.
|
Lam 3:38
|
MEM. Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona?
|
Dan 4:21
|
hæc est interpretatio sententiæ Altissimi, quæ pervenit super dominum meum regem,
|
Dan 7:25
|
Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges: et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.
|
Dan 7:27
|
Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi: cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.
|
Lc 1:32
|
hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in æternum,
|
Lc 1:35
|
Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.
|
Lc 1:76
|
Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
|
Lc 6:35
|
Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
|
Lc 8:28
|
Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum: et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas.
|