Gen 31:46
|
dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum:
|
I Reg 13:9
|
Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum, et pacifica. Et obtulit holocaustum.
|
I Reg 19:15
|
Rursumque misit Saul nuntios ut viderent David, dicens: Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur.
|
III Reg 3:24
|
Dixit ergo rex: Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege,
|
IV Reg 2:20
|
At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. Quod cum attulissent,
|
IV Reg 4:41
|
At ille: Afferte, inquit, farinam. Cumque tulissent, misit in ollam, et ait: Infunde turbæ, ut comedant. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla.
|
IV Reg 20:7
|
Dixitque Isaias: Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent, et posuissent super ulcus ejus, curatus est.
|
I Par 16:28
|
Afferte Domino, familiæ populorum: afferte Domino gloriam et imperium.
|
Iob 6:22
|
Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi?
|
Ps 28:1
|
Psalmus David, in consummatione tabernaculi. Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino, filios arietum.
|
Ps 28:2
|
Afferte Domino gloriam et honorem; afferte Domino gloriam nomini ejus; adorate Dominum in atrio sancto ejus.
|
Ps 95:7
|
Afferte Domino, patriæ gentium; afferte Domino gloriam et honorem;
|
Dan 13:17
|
Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.
|
Amos 4:1
|
Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes; quæ dicitis dominis vestris: Afferte, et bibemus.
|
Mt 14:18
|
Qui ait eis: Afferte mihi illos huc.
|
Mt 17:16
|
Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.
|
Io 21:10
|
Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.
|