Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Adsum

Gen 22:1 Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum.
Gen 22:11 Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum.
Gen 27:1 Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum.
Gen 31:11 Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respondi: Adsum.
Ex 3:4 Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Adsum.
II Reg 1:7 et conversus post tergum suum, vidensque me vocavit. Cui cum respondissem: Adsum:
II Reg 9:6 Cum autem venisset Miphiboseth filius Jonathæ filii Saul ad David, corruit in faciem suam, et adoravit. Dixitque David: Miphiboseth? Qui respondit: Adsum servus tuus.