I Reg 14:50
|
Et nomen uxoris Saul Achinoam filia Achimaas: et nomen principis militiæ ejus Abner, filius Ner, patruelis Saul.
|
I Reg 25:43
|
Sed et Achinoam accepit David de Jezraël: et fuit utraque uxor ejus.
|
I Reg 27:3
|
Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus: vir et domus ejus: et David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli.
|
I Reg 30:5
|
Siquidem et duæ uxores David captivæ ductæ fuerant, Achinoam Jezrahelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli.
|
II Reg 2:2
|
Ascendit ergo David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezraëlites, et Abigail uxor Nabal Carmeli:
|
II Reg 3:2
|
Natique sunt filii David in Hebron: fuitque primogenitus ejus Amnon, de Achinoam Jezraëlitide.
|
I Par 3:1
|
David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,
|