Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Accipite

I Reg 30:26 Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de præda senioribus Juda proximis suis, dicens: Accipite benedictionem de præda hostium Domini:
Prov 8:10 Accipite disciplinam meam, et non pecuniam; doctrinam magis quam aurum eligite:
Ier 29:6 Accipite uxores, et generate filios et filias: et date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias: et multiplicamini ibi, et nolite esse pauci numero.
Mt 26:26 Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum.
Lc 22:17 Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos.
Io 18:31 Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi: Nobis non licet interficere quemquam.
Io 19:6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam.
Io 20:22 Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum:
I Cor 11:24 et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem.