Gen 37:5
|
Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quæ causa majoris odii seminarium fuit.
|
Gen 39:11
|
Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret:
|
Ruth 2:3
|
Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech.
|
II Reg 12:18
|
Accidit autem die septima ut moreretur infans: timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus: dixerunt enim: Ecce cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram: quanto magis si dixerimus: Mortuus est puer, se affliget?
|
II Reg 18:9
|
Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo: cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhæsit caput ejus quercui: et illo suspenso inter cælum et terram, mulus, cui insederat, pertransivit.
|
II Reg 20:1
|
Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Jemineus: et cecinit buccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai: revertere in tabernacula tua Israël.
|
IV Reg 6:5
|
Accidit autem, ut cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam: exclamavitque ille, et ait: Heu heu heu domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam.
|
I Par 19:1
|
Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius ejus pro eo.
|
II Par 18:33
|
Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret, et percuteret regem Israël inter cervicem et scapulas. At ille aurigæ suo ait: Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum.
|
Lc 10:31
|
Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo præterivit.
|