Ex 6:20
|
Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam: quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem.
|
Ex 6:23
|
Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
|
II Reg 5:13
|
Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Jerusalem, postquam venerat de Hebron: natique sunt David et alii filii et filiæ:
|
I Par 14:3
|
Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem: genuitque filios et filias.
|
II Par 24:3
|
Accepit autem ei Jojada uxores duas, e quibus genuit filios et filias.
|
Lc 7:16
|
Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam.
|
Io 6:11
|
Accepit ergo Jesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant.
|