Gen 41:16
|
Respondit Joseph: Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni.
|
Gen 42:36
|
dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me hæc omnia mala reciderunt.
|
Ios 11:13
|
Absque urbibus, quæ erant in collibus et in tumulis sitæ, ceteras succendit Israël: unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit.
|
Ier 2:35
|
Et dixisti: Absque peccato et innocens ego sum, et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris: Non peccavi.
|
Osee 1:6
|
Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israël, sed oblivione obliviscar eorum.
|
Osee 1:8
|
Et ablactavit eam quæ erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit filium.
|
Osee 2:23
|
Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus quæ fuit Absque misericordia.
|
Zach 2:4
|
et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus.
|
Io 16:2
|
Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo.
|