Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Abiit

Gen 27:14 Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.
Ex 4:18 Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro socerum suum, dixitque ei: Vadam et revertar ad fratres meos in Ægyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Jethro: Vade in pace.
Deut 31:1 Abiit itaque Moyses, et locutus est omnia verba hæc ad universum Israël,
Ios 8:13 omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissimi illius multitudinis occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit ergo Josue nocte illa, et stetit in vallis medio.
Idc 1:17 Abiit autem Judas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul Chananæum qui habitabat in Sephaath, et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis, Horma, id est, anathema.
Idc 8:29 Abiit itaque Jerobaal filius Joas, et habitavit in domo sua:
Idc 9:1 Abiit autem Abimelech filius Jerobaal in Sichem ad fratres matris suæ, et locutus est ad eos, et ad omnem cognationem domus patris matris suæ, dicens:
Idc 9:39 Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech,
Idc 11:11 Abiit itaque Jephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Jephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha.
Idc 16:1 Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulierem meretricem, ingressusque est ad eam.
Ruth 2:3 Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech.
I Reg 3:9 et ait: Ecce ego: quia vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum: et ait ad Samuelem: Vade, et dormi: et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo.
I Reg 15:34 Abiit autem Samuel in Ramatha: Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa.
I Reg 22:1 Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum illuc.
I Reg 23:5 Abiit ergo David, et viri ejus, in Ceilam, et pugnavit adversum Philisthæos, et abegit jumenta eorum, et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceilæ.
I Reg 24:23 Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam: et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca.
I Reg 26:25 Ait ergo Saul ad David: Benedictus tu fili mi David: et quidem faciens facies, et potens poteris. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum.
I Reg 30:9 Abiit ergo David ipse, et sexcenti viri qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor: et lassi quidam substiterunt.
II Reg 6:12 Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio: et erant cum David septem chori, et victima vituli.
II Reg 11:22 Abiit ergo nuntius, et venit, et narravit David omnia quæ ei præceperat Joab.
II Reg 20:5 Abiit ergo Amasa, ut convocaret Judam, et moratus est extra placitum quod ei constituerat rex.
III Reg 3:4 Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi: illud quippe erat excelsum maximum: mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon.
III Reg 13:10 Abiit ergo per aliam viam, et non est reversus per iter quo venerat in Bethel.
III Reg 17:5 Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini: cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem.
III Reg 18:16 Abiit ergo Abdias in occursum Achab, et indicavit ei: venitque Achab in occursum Eliæ.
III Reg 20:38 Abiit ergo propheta, et occurrit regi in via, et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos.
IV Reg 2:25 Abiit autem inde in montem Carmeli, et inde reversus est in Samariam.
IV Reg 5:19 Qui dixit ei: Vade in pace. Abiit ergo ab eo electo terræ tempore.
IV Reg 8:28 Abiit quoque cum Joram filio Achab, ad præliandum contra Hazaël regem Syriæ in Ramoth Galaad, et vulneraverunt Syri Joram:
IV Reg 9:4 Abiit ergo adolescens puer prophetæ in Ramoth Galaad,
IV Reg 9:18 Abiit ergo, qui ascenderat currum, in occursum ejus, et ait: Hæc dicit rex: Pacatane sunt omnia? Dixitque Jehu: Quid tibi et paci? Transi, et sequere me. Nuntiavit quoque speculator, dicens: Venit nuntius ad eos, et non revertitur.
I Par 11:4 Abiit quoque David, et omnis Israël in Jerusalem: hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ.
II Par 8:3 Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam.
II Par 34:22 Abiit ergo Helcias, et hi qui simul a rege missi fuerant, ad Oldam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium, quæ habitabat in Jerusalem in Secunda: et locuti sunt ei verba, quæ supra narravimus.
II Esd 8:12 Abiit itaque omnis populus ut comederet, et biberet, et mitteret partes, et faceret lætitiam magnam: quia intellexerant verba, quæ docuerat eos.
Ier 3:6 Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis: Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et formicata est ibi.
Mt 25:16 Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.
Io 5:15 Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.
Io 9:7 et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.