III Reg 14:31
|
Dormivitque Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: nomen autem matris ejus Naama Ammanitis: et regnavit Abiam filius ejus pro eo.
|
III Reg 15:1
|
Igitur in octavodecimo anno regni Jeroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Judam.
|
III Reg 15:7
|
Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda? Fuitque prælium inter Abiam et inter Jeroboam.
|
III Reg 15:7
|
Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda? Fuitque prælium inter Abiam et inter Jeroboam.
|
III Reg 15:8
|
Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David, regnavitque Asa filius ejus pro eo.
|
II Par 11:22
|
Constituit vero in capite, Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos: ipsum enim regem facere cogitabat,
|
II Par 13:2
|
Tribus annis regnavit in Jerusalem, nomenque matris ejus Michaia, filia Uriel de Gabaa: et erat bellum inter Abiam et Jeroboam.
|
Mt 1:7
|
Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa.
|