N tribus placitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram Deo et hominibus:
concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes.
Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animæ illorum:
pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum.
•
Quæ in juventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies?
Quam speciosum canitiei judicium, et presbyteris cognoscere consilium!
Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus et consilium!
Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei.
•
Novem insuspicabilia cordis magnificavi: et decimum dicam in lingua hominibus:
homo qui jucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum.
Beatus qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se.
Beatus qui invenit amicum verum, et qui enarrat justitiam auri audienti.
Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam! sed non est super timentem Dominum.
Timor Dei super omnia se superposuit.
Beatus homo cui donatum est habere timorem Dei: qui tenet illum, cui assimilabitur?
Timor Dei initium dilectionis ejus: fidei autem initium agglutinandum est ei.
•
Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris.
Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis:
et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris:
et omnem obductum, et non obductum odientium:
et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum.
Non est caput nequius super caput colubri,
et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam.
Nequitia mulieris immutat faciem ejus: et obcæcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit. In medio proximorum ejus
ingemuit vir ejus, et audiens suspiravit modicum.
Brevis omnis malitia super malitiam mulieris: sors peccatorum cadat super illam.
Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto.
Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie.
Mulieris ira, et irreverentia, et confusio magna.
Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo.
Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam.
Manus debiles et genua dissoluta, mulier quæ non beatificat virum suum.
A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur.
Non des aquæ tuæ exitum, nec modicum: nec mulieri nequam veniam prodeundi.
Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum.
A carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur.
Père
Fils
Saint-Esprit
Anges
Satan
Commentaires
Référence
Œuvre d'Art
Atlas