POSTQUAM autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas:

2 præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur), 3 et dixi eis: Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ: et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam.

4 Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ. 5 Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos: et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.

6 Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem, et in Judæam, unusquisque in civitatem suam.

7 Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israël: 8 filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo: 9 filii Saphatia, trecenti septuaginta duo: 10 filii Area, sexcenti quinquaginta duo: 11 filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo: 12 filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor: 13 filii Zethua, octingenti quadraginta quinque: 14 filii Zachai, septingenti sexaginta: 15 filii Bannui, sexcenti quadraginta octo: 16 filii Bebai, sexcenti viginti octo: 17 filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo: 18 filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem: 19 filii Beguai, duo millia sexaginta septem: 20 filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque: 21 filii Ater, filii Hezeciæ, nonaginta octo: 22 filii Hasem, trecenti viginti octo: 23 filii Besai, trecenti viginti quatuor: 24 filii Hareph, centum duodecim:

25 filii Gabaon, nonaginta quinque: 26 filii Bethlehem, et Netupha, centum octoginta octo. 27 Viri Anathoth, centum viginti octo. 28 Viri Bethazmoth, quadraginta duo. 29 Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres. 30 Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus. 31 Viri Machmas, centum viginti duo. 32 Viri Bethel et Hai, centum viginti tres. 33 Viri Nebo alterius, quinquaginta duo. 34 Viri Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor. 35 Filii Harem, trecenti viginti. 36 Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque. 37 Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus. 38 Filii Senaa, tria millia nongenti triginta.

39 Sacerdotes: filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres. 40 Filii Emmer, mille quinquaginta duo. 41 Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem. 42 Filii Arem, mille decem et septem. Levitæ: 43 filii Josue et Cedmihel filiorum. 44 Oduiæ, septuaginta quatuor. Cantores: 45 filii Asaph, centum quadraginta octo. 46 Janitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: centum triginta octo.

47 Nathinæi: filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth, 48 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai, 49 filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher, 50 filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda, 51 filii Gezem, filii Aza, filii Phasea, 52 filii Besai, filii Munim, filii Nephussim, 53 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur, 54 filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa, 55 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, 56 filii Nasia, filii Hatipha, 57 filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida, 58 filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel, 59 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon. 60 Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.

61 Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israël essent, 62 filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo. 63 Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem: et vocatus est nomine eorum. 64 Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt: et ejecti sunt de sacerdotio. 65 Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus.

66 Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta,

67 absque servis, et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores, et cantatrices, ducenti quadraginta quinque. 68 Equi eorum, septingenti triginta sex: muli eorum, ducenti quadraginta quinque: 69 cameli eorum, quadringenti triginta quinque: asini, sex millia septingenti viginti.

70 Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta. 71 Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas. 72 Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem. 73 Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitæ, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israël in civitatibus suis.
Père
Fils
Saint-Esprit
Anges
Satan
Commentaires
Référence
Œuvre d'Art
Atlas