ESPONDENS autem Eliphaz Themanites, dixit:
Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ?
Qui prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua?
Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium?
Et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas?
Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.
Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.
In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.
Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.
Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.
Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri.
•
An non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur?
Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat.
Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat.
Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui,
qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum?
qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,
cum ille implesset domos eorum bonis? quorum sententia procul sit a me!
Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos:
nonne succisa est erectio eorum? et reliquias eorum devoravit ignis?
•
Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos.
Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo.
Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.
Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.
Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.
Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.
Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.
Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.
•
Père
Fils
Saint-Esprit
Anges
Satan
Commentaires
Référence
Œuvre d'Art
Atlas