IS itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.
Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.
Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.
Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.
Eduxitque eum foras, et ait illi: Suspice cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum.
Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.
•
Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.
At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam?
Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.
Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit.
Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.
Dictumque est ad eum: Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.
Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post hæc egredientur cum magna substantia.
Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.
Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.
•
Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,
Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,
et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,
et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.
Père
Fils
Saint-Esprit
Anges
Satan
Commentaires
Référence
Œuvre d'Art
Atlas