EXUE te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ, et indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ. 2 Circumdabit te Deus diploide justitiæ, et imponet mitram capiti honoris æterni. 3 Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub cælo est. 4 Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: pax justitiæ, et honor pietatis. 5 Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso: et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria.

6 Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni: 7 constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ, ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei. 8 Obumbraverunt autem et silvæ, et omne lignum suavitatis Israël ex mandato Dei. 9 Adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ, cum misericordia et justitia quæ est ex ipso.
Père
Fils
Saint-Esprit
Anges
Satan
Commentaires
Référence
Œuvre d'Art
Atlas