ELIOR est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum jurgio.
Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.
•
Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
•
Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus.
•
Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.
•
Qui celat delictum quærit amicitias; qui altero sermone repetit, separat fœderatos.
•
Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum.
Semper jurgia quærit malus; angelus autem crudelis mittetur contra eum.
Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
•
Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.
•
Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.
•
Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam.
Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.
•
Natus est stultus in ignominiam suam; sed nec pater in fatuo lætabitur.
•
Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.
•
In facie prudentis lucet sapientia; oculi stultorum in finibus terræ.
Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum.
•
Father
Son
Holy Spirit
Angels
Satan
Commentary
Reference
Artwork
Atlas