OCUTUS est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul,
et ait: Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.
Deus fortis meus sperabo in eum: scutum meum, et cornu salutis meæ: elevator meus, et refugium meum: salvator meus, de iniquitate liberabis me.
Laudabilem invocabo Dominum: et ab inimicis meis salvus ero.
Quia circumdederunt me contritiones mortis: torrentes Belial terruerunt me.
Funes inferni circumdederunt me: prævenerunt me laquei mortis.
In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures ejus.
•
Commota est et contremuit terra: fundamenta montium concussa sunt, et conquassata, quoniam iratus est eis.
Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit: carbones succensi sunt ab eo.
Inclinavit cælos, et descendit: et caligo sub pedibus ejus.
Et ascendit super cherubim: et volavit, et lapsus est super pennas venti.
Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus cælorum.
Præ fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis.
Tonabit de cælo Dominus: et excelsus dabit vocem suam.
Misit sagittas et dissipavit eos: fulgur, et consumpsit eos.
Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus.
Misit de excelso, et assumpsit me: et extraxit me de aquis multis.
Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me: quoniam robustiores me erant.
Prævenit me in die afflictionis meæ, et factus est Dominus firmamentum meum.
Et eduxit me in latitudinem: liberavit me, quia complacui ei.
•
Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.
Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo.
Omnia enim judicia ejus in conspectu meo: et præcepta ejus non amovi a me.
Et ero perfectus cum eo: et custodiam me ab iniquitate mea.
Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.
Cum sancto sanctus eris: et cum robusto perfectus.
Cum electo electus eris: et cum perverso perverteris.
Et populum pauperem salvum facies: oculisque tuis excelsos humiliabis.
Quia tu lucerna mea, Domine: et tu, Domine, illuminabis tenebras meas.
In te enim curram accinctus: in Deo meo transiliam murum.
•
Deus, immaculata via ejus, eloquium Domini igne examinatum: scutum est omnium sperantium in se.
Quis est Deus præter Dominum: et quis fortis præter Deum nostrum?
Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam.
Coæquans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me;
docens manus meas ad prælium, et componens quasi arcum æreum brachia mea.
Dedisti mihi clypeum salutis tuæ, et mansuetudo tua multiplicavit me.
Dilatabis gressus meos subtus me: et non deficient tali mei.
Persequar inimicos meos, et conteram: et non convertar donec consumam eos.
Consumam eos et confringam, ut non consurgant: cadent sub pedibus meis.
Accinxisti me fortitudine ad prælium: incurvasti resistentes mihi subtus me.
Inimicos meos dedisti mihi dorsum: odientes me, et disperdam eos.
Clamabunt, et non erit qui salvet, ad Dominum, et non exaudiet eos.
Delebo eos ut pulverem terræ: quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.
•
Salvabis me a contradictionibus populi mei: custodies me in caput gentium: populus, quem ignoro, serviet mihi.
Filii alieni resistent mihi, auditu auris obedient mihi.
Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis.
Vivit Dominus, et benedictus Deus meus: et exaltabitur Deus fortis salutis meæ.
Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me.
Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo liberabis me.
Propterea confitebor tibi Domine in gentibus: et nomini tuo cantabo:
magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum.
Father
Son
Holy Spirit
Angels
Satan
Commentary
Reference
Artwork
Atlas