T cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.
Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.
Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?
Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
At illæ exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim.
Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia.
Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.
Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.
Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam:
et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt.
•
Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.
Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.
Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur: in nomine meo dæmonia ejicient: linguis loquentur novis:
serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super ægros manus imponent, et bene habebunt.
Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.
Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.
Father
Son
Holy Spirit
Angels
Satan
Commentary
Reference
Artwork
Atlas