OBSECRO igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus:

2 pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate: 3 hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,

4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus: 6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis: 7 in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.

8 Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.

9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa:

10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. 11 Mulier in silentio discat cum omni subjectione.

12 Docere autem mulierem non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio.

13 Adam enim primus formatus est: deinde Heva:

14 et Adam non est seductus: mulier autem seducta in prævaricatione fuit.

15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.

Father
Son
Holy Spirit
Angels
Satan
Commentary
Reference
Artwork
Atlas