QUI timet Deum faciet bona, et qui continens est justitiæ apprehendet illam: 2 et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum. 3 Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum: et firmabitur in illo, et non flectetur:

4 et continebit illum, et non confundetur: et exaltabit illum apud proximos suos, 5 et in medio ecclesiæ aperiet os ejus, et adimplebit illum spiritu sapientiæ et intellectus, et stola gloriæ vestiet illum.

6 Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum, et nomine æterno hæreditabit illum. 7 Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo.

8 Viri mendaces non erunt illius memores: et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei.

9 Non est speciosa laus in ore peccatoris,

10 quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi.

11 Non dixeris: Per Deum abest: quæ enim odit ne feceris. 12 Non dicas: Ille me implanavit: non enim necessarii sunt ei homines impii.

13 Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum. 14 Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui:

15 adjecit mandata et præcepta sua. 16 Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere.

17 Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam. 18 Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi:

19 quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione.

20 Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis.

21 Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi:

22 non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium.
Πατήρ
Υιός
Άγιο Πνεύμα
Άγγελοι
Σατανάς
Σχόλια
Παραπομπή
Έργα τέχνης
Άτλας