OCUTUS est Dominus ad Moysen, dicens:
Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester.
Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester.
Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester.
•
Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, ut sit placabilis,
eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero: quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis.
Si quis post biduum comederit ex ea, profanus erit, et impietatis reus:
portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo.
•
Cumque messueris segetes terræ tuæ, non tondebis usque ad solum superficiem terræ, nec remanentes spicas colliges,
neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis: sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester.
•
Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum.
Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane.
Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus.
Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo.
Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus.
Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.
Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
•
Leges meas custodite. Jumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quæ ex duobus texta est, non indueris.
•
Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata: vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera.
Pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem:
orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus coram Domino, et repropitiabitur ei, dimitteturque peccatum.
•
Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis præputia eorum: poma, quæ germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis.
Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino.
Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma, quæ proferunt. Ego Dominus Deus vester.
•
Neque in rotundum attondebitis comam, nec radetis barbam.
Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata facietis vobis. Ego Dominus.
Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo.
Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus.
Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester.
•
Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus.
Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei:
sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.
Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura.
Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti.
•
Custodite omnia præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus.
Πατήρ
Υιός
Άγιο Πνεύμα
Άγγελοι
Σατανάς
Σχόλια
Παραπομπή
Έργα τέχνης
Άτλας