ECORDARE, Domine, quid acciderit nobis; intuere et respice opprobrium nostrum.
Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos.
Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ.
Aquam nostram pecunia bibimus; ligna nostra pretio comparavimus.
Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.
Patres nostri peccaverunt, et non sunt: et nos iniquitates eorum portavimus.
Servi dominati sunt nostri: non fuit qui redimeret de manu eorum.
In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.
Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.
•
Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.
Principes manu suspensi sunt; facies senum non erubuerunt.
Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.
Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.
Defecit gaudium cordis nostri; versus est in luctum chorus noster.
Cecidit corona capitis nostri: væ nobis, quia peccavimus!
Propterea mœstum factum est cor nostrum; ideo contenebrati sunt oculi nostri,
propter montem Sion quia disperiit; vulpes ambulaverunt in eo.
•
Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.
Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum?
Converte nos, Domine, ad te, et convertemur; innova dies nostros, sicut a principio.
Sed projiciens repulisti nos: iratus es contra nos vehementer.
Πατήρ
Υιός
Άγιο Πνεύμα
Άγγελοι
Σατανάς
Σχόλια
Παραπομπή
Έργα τέχνης
Άτλας