Η αγία γραφή

Ἰουδίθ

Κεφάλαιο 11

TUNC Holofernes dixit ei: Æquo animo esto, et noli pavere in corde tuo: quoniam ego numquam nocui viro, qui voluit servire Nabuchodonosor regi: 2 populus autem tuus, si non contempsisset me, non levassem lanceam meam super eum. 3 Nunc autem dic mihi, qua ex causa recessisti ab illis, et placuit tibi ut venires ad nos? 4 Et dixit illi Judith: Sume verba ancillæ tuæ, quoniam si secutus fueris verba ancillæ tuæ, perfectam rem faciet Dominus tecum.

5 Vivit enim Nabuchodonosor rex teræ, et vivit virtus ejus, quæ est in te ad correptionem omnium animarum errantium: quoniam non solum homines serviunt illi per te, sed et bestiæ agri obtemperant illi. 6 Nuntiatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni sæculo, quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus, et disciplina tua omnibus provinciis prædicatur.

7 Nec hoc latet, quod locutus est Achior, nec illud ignoratur, quod ei jusseris evenire.

8 Constat enim, Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum, quod tradat eum pro peccatis suis. 9 Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israël, tremor tuus super ipsos est. 10 Insuper etiam fames invasit eos, et ab ariditate aquæ jam inter mortuos computantur. 11 Denique hoc ordinant, ut interficient pecora sua, et bibant sanguinem eorum: 12 et sancta Domini Dei sui quæ præcepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, hæc cogitaverunt impendere, et volunt consumere quæ nec manibus deberent contingere: ergo quoniam hæc faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur. 13 Quod ego ancilla tua cognoscens, fugi ab illis, et misit me Dominus hæc ipsa nuntiare tibi. 14 Ego enim ancilla tua Deum colo, etiam nunc apud te: et exiet ancilla tua, et orabo Deum, 15 et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum, et veniens nuntiabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Jerusalem, et habebis omnem populum Israël, sicut oves quibus non est pastor, et non latrabit vel unus canis contra te: 16 quoniam hæc mihi dicta sunt per providentiam Dei. 17 Et quoniam iratus est illis Deus, hæc ipsa missa sum nuntiare tibi.

18 Placuerunt autem omnia verba hæc coram Holoferne, et coram pueris ejus, et mirabantur sapientiam ejus, et dicebant alter ad alterum: 19 Non est talis mulier super terram in aspectu, in pulchritudine, et in sensu verborum. 20 Et dixit ad illam Holofernes: Benefecit Deus, qui misit te ante populum, ut des illum tu in manibus nostris: 21 et quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus tuus, erit et Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor magna eris, et nomen tuum nominabitur in universa terra.
Πατήρ
Υιός
Άγιο Πνεύμα
Άγγελοι
Σατανάς
Σχόλια
Παραπομπή
Έργα τέχνης
Άτλας