NOLI attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. 2 Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui, 3 et ne dixeris: Quomodo potui? aut, Quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. 4 Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. 5 De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum. 6 Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur: 7 misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius.

8 Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem: 9 subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te.

10 Noli anxius esse in divitiis injustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.

11 Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.

12 Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.

13 Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.

14 Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.

15 Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius.

16 Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris: 17 super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.

18 Justifica pusillum et magnum similiter.
الأب
ابن
الروح القدس
الملائكة
الشيطان
التعليق
الإسناد الترافقي
العمل الفني
خرائط