الكتاب المقدس

كتاب أيوب

الفصل 9

ET respondens Job, ait:

2 Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo.

3 Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.

4 Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit?

5 Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.

6 Qui commovet terram de loco suo, et columnæ ejus concutiuntur.

7 Qui præcipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo.

8 Qui extendit cælos solus, et graditur super fluctus maris.

9 Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora austri.

10 Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.

11 Si venerit ad me, non videbo eum; si abierit, non intelligam.

12 Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest: Cur ita facis?

13 Deus, cujus iræ nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.

14 Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo?

15 Qui, etiam si habuero quippiam justum, non respondebo: sed meum judicem deprecabor.

16 Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam.

17 In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.

18 Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.

19 Si fortitudo quæritur, robustissimus est; si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere.

20 Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.

21 Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et tædebit me vitæ meæ.

22 Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit.

23 Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat.

24 Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est?

25 Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum.

26 Pertransierunt quasi naves poma portantes, sicut aquila volans ad escam.

27 Cum dixero: Nequaquam ita loquar, commuto faciem meam, et dolore torqueor.

28 Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.

29 Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi?

30 Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserit velut mundissimæ manus meæ,

31 tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.

32 Neque enim viro qui similis mei est, respondebo; nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri.

33 Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.

34 Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat.

35 Loquar, et non timebo eum; neque enim possum metuens respondere.

الأب
ابن
الروح القدس
الملائكة
الشيطان
التعليق
الإسناد الترافقي
العمل الفني
خرائط