الكتاب المقدس

نبوءة هوشع

الفصل 8

IN gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt. 2 Me invocabunt: Deus meus, cognovimus te Israël. 3 Projecit Israël bonum: inimicus persequetur eum.

4 Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. 5 Projectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari? 6 Quia ex Israël et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.

7 Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo; germen non faciet farinam: quod etsi fecerit, alieni comedent eam. 8 Devoratus est Israël; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum. 9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi; Ephraim munera dederunt amatoribus. 10 Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum.

11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum; factæ sunt ei aræ in delictum. 12 Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt. 13 Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in Ægyptum convertentur. 14 Et oblitus est Israël factoris sui, et ædificavit delubra; et Judas multiplicavit urbes munitas; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit ædes illius.
الأب
ابن
الروح القدس
الملائكة
الشيطان
التعليق
الإسناد الترافقي
العمل الفني
خرائط