DMONE illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse:
neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,
non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum:
ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.
Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.
Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et vanæ.
Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita:
sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
•
Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare.
Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.
Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi.
Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.
الأب
ابن
الروح القدس
الملائكة
الشيطان
التعليق
الإسناد الترافقي
العمل الفني
خرائط