Gen Ex Lev Num Deut Jos Jdc Ruth 1 Sam 2 Sam 1 Reg 2 Reg 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Judith Esth Job Ps Prov Eccles Cant Sap Eccli Isa Jer Lam Bar Ezech Dan Osee Joël Amos Abd Jon Mich Nah Hab Soph Agg Zach Mal 1 Mach 2 Mach
INITIUM Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.

Initium Evangelii. ISID. Evangelium, bona annuntiatio, quod proprie ad regnum Dei et remissionem peccatorum pertinet. Unde: Poenitemini et credite Evangelio: et appropinquavit regnum coelorum. HIER. Quatuor Evangelia unum sunt, et unum quatuor. Itaque et Marci liber dicitur Evangelium, et similiter aliorum: quia unum omnia, et omnia unum. Jesu Christi. HIER. Jesus Hebraice, Soter Graece, Salvator Latine, Christus Graece, Messias Hebraice, unctus Latine, id est, rex sacerdos: dicitur de genere David regis, et Levitico. Filii Dei. BEDA. Matthaeus dicit: filii David filii Abraham Matth. 1.. Marcus dicit: filii Dei, ut paulatim a minoribus ad majora, etc., usque ad Joannes ab aeternitate Verbi Dei inchoat, in resurrectione Domini consummat.


2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.

Sicut scriptum est. Marcus prophetarum testimonia praemittit quibus haec vetera et non nova, sed a prophetis praescita et praedicta asserit, in quo et Judaeos qui legem et prophetas susceperant ad Evangelium invitat: et gentiles qui Evangelium tenebant ad venerationem legis et prophetarum provocat, ne quis juxta haereticos alterum sine altero suscipiat. Ecce mitto. BEDA. Angelus dicitur Joannes non societate naturae, ut mentitur Origenes, sed officii dignitate: sicut et sacerdotes, de quibus dicitur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est Mal. 2.. ID. Nota quod hoc testimonium: Ecce ego mitto angelum, etc., Malachiae est, utrumque tamen dicit Isaiae esse, quia, etc., usque ad omnes prophetae uno spiritu locuti sunt quasi uno ore.



Loading...


3 Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.

Clamantis. ISID. Ad Judaeos surdos propter peccata longe positos, indignationis clamore dignos. In deserto. In deserto fit vox et clamor: quia deserta domus Judaea vacans scopata sine spiritu Dei, propheta, rege, sacerdote. Unde Jesus et Joannes quaerunt quod in deserto amissum est. Ubi vicit diabolus, ibi vincitur: ubi cecidit homo, ibi resurgit. Parate. ISID. Poenitentiam agite et praedicate. Unde Parasceve ante sabbatum, etc., usque ad ut possideamus quieti terram desiderabilem. Viam Domini. HIER. Via Domini qua ad homines ingreditur, poenitentia est, per quam ad nos Deus descendit, et nos ad illum ascendimus. Unde angeli ascendentes descendentesque memorantur super Filium hominis. Rectas facite semitas. ISID. Praecipit, ut regia via euntes, proximos diligamus ut nos, et nos, etc., usque ad ut non separetur os ab opere, nec opus ab ore. Semitae post viam, quia mandata moralia post poenitentiam secundum Marcum vel Matthaeum explanantur. Paratur via per fidem et baptismum et poenitentiam. Rectae semitae per austera indicia vestis, zonae, cibi, potus, vocis humillimae.



Loading...


4 Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.

Joannes. ISID. Gratia Dei. A gratia Dei incipit, unde sequitur: Baptizans, etc. Per baptismum peccata dimittuntur; unde: Quod gratis accepistis, gratis date Matth. 10.. Et Apostolus: Gratia salvati estis Ephes. 2.. Baptizans. HIER. Baptismum poenitentiae dedit, baptismum in remissionem peccatorum praedicavit, tamen non dedit. Sicut praedicatione, etc., usque ad nunc per amicum sponsi inducitur sponsa, ut Rebecca Isaac, per puerum pallio albo velata.



Loading...


5 Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.

In Jordane ID. Jordanis aliena descensio, ubi peccata absolvuntur. Arca enim, etc., usque ad corpus Christi, non mundatis non proficit, sed in deterius mutat. Confitentes, etc. ID. Confessio et pulchritudo in conspectu ejus Psal. 115., id est sponsi. Unde desilit sponsa de camelo, cum se humiliat Ecclesia Christo, qui figuratur per Isaac, in cujus nativitate risum fecit Deus Sarae. Sicut ad Mariam dicitur, quae est princeps cum Deo: Benedicta tu in mulieribus Luc. 1.. BEDA. Confitentes peccata sua baptizantur. Debent enim melioris vitae novitatem promittere, qui baptismum, etc., usque ad et sic mundatos Christianam religionem promittentes in Ecclesiae membra commuta.



Loading...


6 Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.

Et erat Joannes, etc. HIER. Vestis prophetae et cibus et potus, totam austeram vitam praedicantium significant, et gentes, etc., usque ad quia omnia a gratia Evangelii, in qua non est distinctio Judaei et Graeci. BEDA. Vestitus pilis cameli. Quia peccata non fovit, sed aspere increpavit, dicens: Genimina viperarum, etc. Zona pellicea, etc., usque ad in melle enim dulcedo, in locusta alacer volatus, sed cito deciduus.



Loading...



John the Baptist Preaching in the Wilderness

John the Baptist Preaching in the Wilderness

Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.

7 Et prædicabat dicens: Venit fortior post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.

Fortior me. HIER. Quis fortior est gratia qua abluuntur peccata? Ille qui, etc., usque ad et usque ad centum quadraginta quatuor millia pervenit. Solvere corrigiam. BEDA. Modus fuit apud veteres, ut si quis eam quae sibi competeret, accipere uxorem nollet, ille, etc., usque ad Redemptoris vestigia nudare non valeo, quia sponsi nomen mihi non usurpo. HIER. Corrigia calcamentorum, id est mysterium Incarnationis Dei. Calx enim, etc., usque ad sponsa in patriarchis, amica in prophetis, proxima in Maria et Joseph, dilecta in Joanne Baptista, columba in Christo et apostolis.



Loading...


8 Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.

Ego baptizavi vos aqua. BEDA. Nondum Joannes dicit Deum aut Dei Filium esse aperte, quia rudes erant auditores: sed paulatim per humanitatem glorificatam ad fidem divinitatis ducit, dicens: Ille vero baptizabit vos Spiritu sancto. Sed postea cum capaciores jam videret, Dei Filium jam aperte praedicat dicens: Testimonium perhibuit, quia hic est Dei Filius Joan. 3.. ISID. Ego baptizo vos aqua, ille, etc. Dei fluvius semper plenus, semper aequalis, de quo: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei Psal. 45.. Multum distat, etc., usque ad unctio Christi de amaritudine passionis pervenit ad gloriam resurrectionis; unde Apostolus: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, etc., usque: Propter quod et Deus illum exaltavit Phil. 2..



Loading...


9 Et factum est: in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ: et baptizatus est a Joanne in Jordane.

Et baptizatus est in Jordane. Tribus causis: Ut justitiam et humilitatem impleret; ut baptismum Joannis comprobaret; ut Jordanis aquas sanctificans per descensionem columbae Spiritum sanctum in baptismo adesse monstraret. HIER. Marcus: Sicut cervus desiderans ad fontes aquarum saltus dat, culmina pratorum carpit, palmas in vertice portat, velut apis melliflua flores agri (cui odor veri Isaac similatur) summatim gustat. Unde a Nazareth Galilaeae venientem Jesum ad baptismum, etc., usque ad: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei Apoc. 2..



Loading...



The Baptism of Jesus

The Baptism of Jesus

Et factum est: in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ: et baptizatus est a Joanne in Jordane.
Baptism Of Jesus

Baptism Of Jesus

Et factum est: in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ: et baptizatus est a Joanne in Jordane.

10 Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.

Vidit apertos coelos, etc. BEDA. Mysterium Trinitatis in baptismo demonstratur: Filius baptizatur, Spiritus est in columba, Pater in voce sonat. Aperiuntur coeli, etc., usque ad apud nos manebit et in nobis erit juxta mensuram fidei Spiritus. De Christo autem dicitur: Plenum gratiae et veritatis Joan. 1.. Manentem in ipso. Manet in eo Spiritus, non ex quo baptizatus, sed ex quo conceptus. Quod autem in baptismo descendit, significat nobis gratiam spiritualem in baptismo dari, quibus in remissionem peccatorum ex aqua et Spiritu regeneratis solet amplior Spiritus gratia per impositionem manus episcopi coelitus dari.



Loading...


11 Et vox facta est de cælis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.

Tu es Filius meus dilectus. BEDA. Non quod nesciebat docetur, sed nobis quod credere debeamus ostenditur, ipsum scilicet, etc., usque ad bene autem in specie columbae descendit Spiritus, quae simplex animal et sine felle: quia simplices quaerit, nec habitat in mentibus impuris.



Loading...


12 Et statim Spiritus expulit eum in desertum.

Spiritus. ID. Ne dubium quis spiritus, Lucas consulte praemittit: Jesus plenus Spiritu sancto regressus est a Jordane; deinde intulit: et agebatur a Spiritu in desertum, ne putetur immundus spiritus quidquam contra eum potuisse.



Loading...


13 Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.

Quadraginta diebus. ID. Totum tempus significat, quo membra ejus diabolus tentat. Quadripartitus enim mundus per observantiam decem praeceptorum contra diabolum certando Domino famulatur. Quater vero decem quadraginta faciunt. Ubique et semper adest adversarius, qui iter nostrum impedire non cessat. Eratque cum bestiis. Nos quoque si in eremo sanctae conversationis bestiales hominum mores impolluta mente toleramus, mysterium angelorum meremur, a quibus corpore absoluti in coelum transferamur


14 Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,

Postquam autem. ISID. Accepimus gratiam pro gratia, carnalia decollantur, spiritualia vivificantur. Cessante umbra, adest veritas. Joannes in carcere, lex in Judaea, Jesus in Galilaea, salus in gentibus. Praedicans, etc. HIER. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsi possidebunt Matth. 5., etc. Regno terreno succedit paupertas, paupertati Christianorum regnum sempiternum; unde: Regnum meum non est de hoc mundo Joan. 18.: omnis enim honor terrenus, spuma, fumus, somnus.



Loading...


15 et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: pœnitemini, et credite Evangelio.

Poenitemini. HIER. Amaritudinem radicis dulcedo pomi compensat: pericula maris spes portus delectat, dolorem medicinae spes salutis mitigat. Qui desiderat nucleum, nucem frangat: poenitentiam agat, qui vult aeterno adhaerere bono. Praeconia Christi narrare possunt, qui ad palmam indulgentiae pervenire meruerunt. Unde post poenitentiam praedicatores eliguntur.



Loading...


16 Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),

Vidit Simonem. HIER. Simon, obediens; Andraeas, virilis; Jacobus, supplantator; Joannes, gratia. His nominibus, etc., usque ad per prudentiam obedimus, per justitiam viriliter agimus, per temperantiam serpentes calcamus, per fortitudinem Dei gratiam meremur. ID. Quem non inebriat eloquentia saecularis? Difficile homines potentes, et nobiles, et divites, et multo his difficilius eloquentes credunt Deo. Obcaecatur mens eorum divitiis et opibus atque luxuria, et circumdati vitiis non possunt videre virtutes, simplicitatemque Scripturae sanctae, non ex majestate sensuum, sed ex verborum judicant utilitate. ID. Vocantur quatuor piscatores, Simon, Andraeas, Jacobus et Joannes: relictis omnibus sequuntur. Hac quadriga vehimur ad aethera, etc., usque ad pellibus Salomonis tegimur, quibus sponsa se gloriatur formosam. BEDA. Quaeritur quomodo primum Petrum et Andream et post pusillum Jacobum et Joannem vocaverit, sicut narrat, etc., usque ad tunc enim non subductis ad terram navibus tanquam cura redeundi, sed tanquam vocantem et jubentem secuti sunt. Et ingrediuntur. HIER. Marcus dicta Evangelii in semetipso disponens, ordinem historiae non secutus, mysteriorum ordinem servat, unde in sabbatis primam virtutem narrat dicens: Et ingrediuntur, etc. Capharnaum. ID. Capharnaum villa consolationis, sabbatum requies. Homo in spiritu immundo, genus humanum, in quo immunditia, etc., usque ad Pharao dimissus ab Israel, persequimur eum, diabolus contemptus surgit in scandala. BEDA. Quod sabbato maxime curat et docet, ostendit se non sub lege esse, sed supra: et docet nos verum sabbatum, ut saluti scilicet animarum studentes, ab omni opere servili, id est, ab omnibus illicitis abstineamus.



Loading...


17 et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. 18 Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum. 19 Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi: 20 et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum. 21 Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.

Loading...


22 Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.

Erat enim, etc. BEDA. Scribae dicebant quae scripta erant in Moyse et prophetis; Jesus, ut Deus et Dominus, ipsius Moysi libere quae deerant legi addebat vel commutabat; unde in Matthaeo: Audistis quia dictum est antiquis, etc. Ego autem dico vobis.



Loading...


23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit,

Loading...


24 dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei.

Quid nobis, etc. ID. Non est hic voluntatis confessio, sed necessitatis extorsio: sicut servus fugitivus visum dominum timet, et de verberibus deprecatur. Daemones enim in terris Dominum cernentes, se continuo judicandos credebant esse.


25 Et comminatus est ei Jesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine.

Obmutesce. ID. Congruo ordine lingua serpentina quae prima virus sparsit, ne ultra spargat primo obcluditur, deinde, etc., usque ad ut sit idem ordo restaurationis in Domino, qui perditionis in protoplasto.


26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.

Discerpens. ID. Vel convexans, sicut quidam codices habent. Lucas autem dicit quia nihil ei nocuit. Sed quod Marcus ait, discerpens, idem est quod Lucas: cum projecisset eum in medium. Quod vero addidit, nihilque nocuit: intelligendum est quia illa jactatio non eum debilitavit: sicut exeunt daemones amputatis vel avulsis aliquibus membris. ID. Virum a daemonio liberatum, animum ab immunda cogitatione purgatum intelligimus. Femmam vero a febribus consequenter curatam, carnem a concupiscentiae fervore per continentiae praecepta frenatam.


27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.

Quidnam est? Per ea quae vident ad inquisitionem eorum quae audierant excitantur. Ad hoc enim et ipse Dominus signa facit, et discipulis facere dedit, ut per hoc Evangelio certius credatur, dum qui coelestia promittunt terrenis, coelestia et divina opera operentur in terris.


28 Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ. 29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne.

Loading...


30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa.

Et statim dicunt ei, etc. Lucas dicit quia rogaverunt pro illa. Modo enim Salvator rogatus, modo ultro curat, ut contra vitiorum quoque passiones, et se precibus fidelium semper adesse, et quae non intelliguntur, vel intelligenda dare, vel non intellecta, dimittere pie petentibus ostendat. Unde: Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me Psal. 18..


31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.

Apprehensa. Socrus Petri febricitans apprehensa manu levatur. Febris intemperantia est, de qua nos filii Synagogae per manum disciplinae et levationem desiderii sanamur, et hujus qui sanat nos ad vesperam declinantis a nobis ministramus voluntati. Ministrabat eis. BEDA. Tropologice: Id est, membra quae servierant immunditiae, serviant justitiae.



Loading...


32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes:

Vespere autem. ID. Occasus solis mors Christi. Afferebant ad eum omnes male habentes. Plures enim per apostolos post mortem suam sanavit, quam cum in carne vivens Judaeis praedicavit.



Loading...


33 et erat omnis civitas congregata ad januam.

Ad januam. HIER. Janua regni moraliter poenitentia est cum fide, quae operatur salutem variis languoribus. Varia enim sunt vitia, quibus languescit civitas mundi.


34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.

Quoniam sciebant eum. BEDA. Lucas dicit apertius: Exibant daemonia a multis, etc., quia sciebant eum esse Christum. Daemonia ergo Christum esse sciunt et Filium Dei, etc., usque ad unde Paulus: Nemo principum hujus saeculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent I Cor. 2..



Loading...


35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.

Et diluculo. ID. Sicut per occasum solis mors, sic per diluculum resurrectio Christi cujus manifesta luce abiit in desertum gentium et in fidelibus orabat, quia eorum corda ad orationem excitabat.


36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt te. 38 Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni.

Ad hoc enim veni. VICT. ANT. Commode hoc subdit evangelista. Neque enim solo illius divinitatis auctoritas per hoc adumbratur, verum etiam spontaneae evacuationis humilitas. Lucas autem, quo verbi oeconomiam exprimat, ad hoc enim missus sum, scribit. Quare is Patris de Verbi incarnatione beneplacitum apostolatus nomine designat.


39 Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.

Et erat praedicans in synagogis. BEDA. In hac praedicatione intelligitur etiam sermo ille habitus in monte quem refert Matthaeus; nam, etc., usque ad: Et ecce leprosus veniens adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare Matth. 8..


40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare.

Et genu flexo, etc. BEDA. Humilis pudibundus. Debet enim quisque de maculis vitae suae erubescere, sed confessionem verecundia non reprimat: ostendat vulnus, remedium poscat. HIER. Leprosus genuflexo Domini voluntatem deprecans mundatur qui non vult mortem peccatoris, sed, etc., usque ad: Date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt. Luc. 11.. BEDA. Leprosus genus humanum significat, qui, secundum Lucam, lepra plenus fuisse perhibetur. Omnes enim, etc., usque ad et vero sacerdoti offerre corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem Rom. 12.. Si vis potes. ID. In voluntate tribuit potestatem, nec dubitat ut incredulus de voluntate Domini, sed colluvionis suae conscius non praesumit. ID. Qui exclusus a lege Domini se potestate curari postulat, supra legem judicat gratiam esse. Ut enim in Domino potestatis auctoritas, sic in illo fidei constantia.



Loading...


41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare.

Extendit manum. ID. Leprosum tangi lex prohibet, sed quia Dominus legis est, non obsequitur legi, sed legem facit. Non ideo tangit, quia sine tactu curare non poterat, sed sic probat, quia legi subjectus non erat. Volo, mundare. ID. Illud mirabile, quo rogatur eo sanat genere. Volo, mundare: et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra. Nihil medium inter opus et praeceptum. Dixit et facta sunt Psal. 32.. Vides quia voluntas potestas est. Itaque, etc., usque ad: Volo enim dicit propter Potinum, imperat propter Arium, tangit propter Manichaeum.


42 Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. 43 Et comminatus est ei, statimque ejecit illum, 44 et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.

Vide, etc. ID. Non quia voluit quod non potuit, quia omnia quaecunque voluit fecit Psal. 113.. Sed docet nostra beneficia reprimi, non tantum a mercede pecuniae, sed etiam gratiae. Ostende te, etc. ID. Ut intelligat non legis ordine, sed gratia quae super legem est esse curatum. Offerre jubet, ut ostendat quia non legem solvit, sed implet, dum secundum legem gradiens supra legem sanat, quos remedia legis non sanabant. Nec sacrificium significans cessare debebat, cum nondum significatum confirmatum erat constitutione apostolorum et fide credentium.



Loading...


45 At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.

At ille egressus. ID. Unius salvatio multos ad Dominum cogit. Non potest tacere beneficium, etiam jussus ab eo qui dedit. Praecepit Dominus abscondi. Vult enim, ut in bonis quae agimus latere velimus, quod est humilitatis; et inviti prodamur ut aliis prosimus, quod magnae est sublimitatis, cum etiamsi ipsi velimus, opera non possunt taceri. Ita ut jam, etc. HIER. Non omnibus manifestatus est Jesus, qui latis atque plataneis serviunt laudibus et propriis voluptatibus, sed his, etc., usque ad quos nihil potest separare a charitate Dei.


Mt Mc Lc Jn Act Rom 1 Cor 2 Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Heb Jac 1 Petr 2 Petr 1 Jn 2 Jn 3 Jn Judae Apoc

 

Father
Son
Holy Spirit
Angels
Satan
Commentary
Reference
Artwork
Atlas